Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. hanc ad munditiem adde mundiorem,
  2. quod culus tibi purior salillo est,
  3. nec toto decies cacas in anno;
  4. atque id durius est faba et lapillis,
  5. quod tu si manibus teras fricesque,
  6. non unquam digitum inquinare possis.
  7. haec tu commoda tam beata, Furi,
  8. noli spernere nec putare parvi,
  9. et sestertia quae soles precari
  10. centum desine: nam satis beatu's.