Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. homo est venustus et dicax et urbanus,
  2. idemque longe plurimos facit versus.
  3. puto esse ego illi milia aut decem aut plura
  4. perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsesto
  5. relata: chartae regiae, novi libri,
  6. novi umbilici, lora, rubra membrana,
  7. derecta plumbo et pumice omnia aequata.
  8. haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
  9. Suffenus unus caprimulgus aut fossor
  10. rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
  11. hoc quid putemus esse? Qui modo scurra
  12. aut si quid hac re tritius videbatur,
  13. idem infaceto est infacetior rure
  14. simul poemata attigit, neque idem unquam
  15. aeque est beatus ac poema cum scribit:
  16. tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
  17. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
  18. quem non in aliqua re videre Suffenum
  19. possis. Suus cuique attributus est error,
  20. sed non videmus manticae quod in tergo est.