Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam
  2. talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
  3. ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
  4. nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
  5. si pote stolidum repente excitare veternum
  6. et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
  7. ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
  1. ---Aureli, pater esuritionum,
  2. non harum modo, sed quot aut fuerunt
  3. aut sunt aut aliis erunt in annis,
  4. pedicare cupis meos amores.
  5. nec clam: nam simul es, iocaris una,
  6. haerens ad latus omnia experiris.
  7. frustra: nam insidias mihi instruentem
  8. tangam te prior irrumatione.
  9. atque id si faceres satur, tacerem:
  10. nunc ipsum id doleo, quod esurire,
  11. ah me me, puer et sitire discet.
  12. quare desine, dum licet pudico,
  13. ne finem facias, sed irrumatus.