Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cui cum sit viridissimo nupta flore puella
  2. (et puella tenellulo delicatior haedo,
  3. adservanda nigerrimis diligentius uvis),
  4. ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni,
  5. nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
  6. in fossa Liguri iacet suppernata securi,
  7. tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam
  8. talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
  9. ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
  10. nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
  11. si pote stolidum repente excitare veternum
  12. et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
  13. ferream ut soleam tenaci in voragine mula.