Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Marrucine Asini, manu sinistra
  2. non belle uteris in ioco atque vino:
  3. tollis lintea neglegentiorum.
  4. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte!
  5. quamvis sordida res et invenusta est
  6. non credis mihi? crede Pollioni
  7. fratri, qui tua furta vel talento
  8. mutari velit; est enim leporum
  9. disertus puer ac facetiarum.
  10. quare aut hendecasyllabos trecentos
  11. exspecta, aut mihi linteum remitte,
  12. quod me non movet aestimatione,
  13. verum est mnemosynum mei sodalis.
  14. nam sudaria Saetaba ex Hiberis
  15. miserunt mihi muneri Fabullus
  16. et Veranius: haec amem necesse est
  17. et Veraniolum meum et Fabullum.