Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,
  2. quod te restituis, Lesbia, mi cupido:
  3. restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
  4. nobis. o lucem candidiore nota!
  5. quis me uno vivit felicior, aut magis hac res
  6. optandas vita dicere quis poterit?