Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

hac adhibita diligentia ex castris sibi legiones alias occurrere et eas quas secum duxerat, invicem requiescere atque in castra reverti iussit eodemque die Larisam pervenit.

In eo proelio non amplius ducentos milites desideravit, sed centuriones fortes viros circiter xxx amisit.

interfectus est etiam fortissime pugnans Crastinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in os adversum coniecto.

neque id fuit falsum, quod ille in pugnam proficiscens dixerat. sic enim Caesar existimabat eo proelio excellentissimam virtutem Crastini fuisse optimeque eum de se meritum iudicabat.

ex Pompeiano exercitu circiter milia xv cecidisse videbantur, sed in deditionem venerunt amplius milia xxiiii — namque etiam cohortes, quae praesidio in castellis fuerant, sese Sullae dediderunt — multi praeterea in finitimas civitates refugerunt, signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata clxxx et aquilae viiii.

L. Domitius ex castris in montem refugiens, cum vires eum lassitudine defecissent, ab equitibus est interfectus.

Eodem tempore D. Laelius cum classe ad Brundisium venit eademque ratione, qua factum a Libone antea demonstravimus, insulam obiectam portui Brundisino tenuit.

similiter Vatinius, qui Brundisio praeerat, tectis instructisque scaphis elicuit naves Laelianas atque ex his longius productam unam quinqueremem et minores duas in angustiis portus cepit, itemque per equites dispositos aqua prohibere classiarios instituit.