Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Caesar superius institutum servans x legionem in dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer adtenuata, et huic sic adiunxit octavam, ut paene unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat.

cohortes in acie lxxx constitutas habebat, quae summa erat milium xxii; cohortes vii castris praesidio reliquerat.

sinistro cornu Antonium, dextro P. Sullam, mediae acie Cn. Domitium praeposuerat. ipse contra Pompeium constitit.

simul iis rebus animadversis, quas demonstravimus, timens ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur, celeriter ex tertia acie singulas cohortes detraxit atque ex his quartam instituit equitatuique opposuit, et quid fieri vellet ostendit, monuitque eius diei victoriam in earum cohortium virtute constare.

simul tertiae aciei totique exercitui imperavit, ne iniussu suo concurrerent; se cum id fieri vellet, vexillo signum daturum.

Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in eum perpetui temporis officia praedicaret, in primis commemoravit testibus se militibus uti posse, quanto studio pacem petisset, quae per Vatinium in colloquiis, quae per Aulum Clodium cum Scipione egisset, quibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis legatis contendisset.