Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

has firmissimas se habere Pompeius existimabat. reliquas inter aciem mediam cornuaque interiecerat numeroque cohortes cx expleverat.

haec erant milia xlv, evocatorum circiter duo, quae ex beneficiariis superiorum exercituum ad eum convenerant; quae tota acie disperserat. reliquas cohortis vii castris propinquisque castellis praesidio disposuerat.

dextrum cornu eius rivus quidam impeditis ripis muniebat; quam ob causam cunctum equitatum, sagittarios funditoresque omnes sinistro cornu obiecerat.

Caesar superius institutum servans x legionem in dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer adtenuata, et huic sic adiunxit octavam, ut paene unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat.

cohortes in acie lxxx constitutas habebat, quae summa erat milium xxii; cohortes vii castris praesidio reliquerat.