Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed is quoque mutato consilio quibusdam de causis, quas commemorari necesse non est, eo loco excesserat. ita conplures dies manserant castra; munitiones quidem omnes integrae erant.

Eo signa legionis lata speculatores Caesari renuntiarunt. hoc idem visum ex superioribus quibusdam castellis confirmaverunt. is locus aberat novis Pompei castris circiter passus quingentos.

hanc legionem sperans Caesar se opprimere posse et cupiens eius diei detrimentum sarcire reliquit in opere cohortes duas, quae speciem munitionis praeberent;