Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

item ab angulo castrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat circiter passus cccc, quo liberius ac sine periculo milites aquarentur.

sed is quoque mutato consilio quibusdam de causis, quas commemorari necesse non est, eo loco excesserat. ita conplures dies manserant castra; munitiones quidem omnes integrae erant.

Eo signa legionis lata speculatores Caesari renuntiarunt. hoc idem visum ex superioribus quibusdam castellis confirmaverunt. is locus aberat novis Pompei castris circiter passus quingentos.

hanc legionem sperans Caesar se opprimere posse et cupiens eius diei detrimentum sarcire reliquit in opere cohortes duas, quae speciem munitionis praeberent;

ipse diverso itinere, quam potuit occultissime, reliquas cohortes, numero xxxiii, in quibus erat legio nona multis amissis centurionibus deminutoque militum numero, ad legionem Pompei castraque minora duplici acie eduxit.

neque eum prima opinio fefellit. nam et pervenit, priusquam Pompeius sentire posset, et tametsi erant munitiones castrorum magnae, tamen sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter adgressus Pompeianos ex vallo deturbavit.