Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Qua perfecta munitione animadversum est ab speculatoribus Caesaris, cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse post silvam et in vetera castra duci.

castrorum hic situs erat: superioribus diebus nona Caesaris legio cum se obiecisset Pompeianis copiis atque opere, ut demonstravimus, circummuniret, castra eo loco posuit.

haec silvam quandam contingebant neque longius a mari passibus ccc aberant.

post mutato consilio quibusdam de causis Caesar paulo ultra eum locum castra transtulit, paucisque intermissis diebus eadem haec Pompeius occupaverat, et, quod eo loco plures erat legiones habiturus, relicto interiore vallo maiorem adiecerat munitionem.

ita minora castra inclusa maioribus castelli atque arcis locum obtinebant.

item ab angulo castrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat circiter passus cccc, quo liberius ac sine periculo milites aquarentur.

sed is quoque mutato consilio quibusdam de causis, quas commemorari necesse non est, eo loco excesserat. ita conplures dies manserant castra; munitiones quidem omnes integrae erant.