Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris laborantibus submittit ex castris. quae fugientes conspicatae neque illos suo adventu confirmare potuerunt neque ipsae hostium impetum tulerunt.

itaque quodcumque addebatur subsidio, id corruptum timore fugientium terrorem et periculum augebat; hominum enim multitudine receptus impediebatur.

in eo proelio cum gravi vulnere esset adfectus aquilifer et a viribus deficeretur, conspicatus equites nostros hanc ego, inquit et vivus multos per annos magna diligentia defendi et nunc moriens eadem fide Caesari restituo. nolite, obsecro, committere, quod ante in exercitu Caesaris non accidit, ut rei militaris dedecus admittatur, incolumemque ad eum deferte.

hoc casu aquila conservatur omnibus primae cohortis centurionibus interfectis praeter principem priorem.

Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcellini adpropinquabant non mediocri terrore inlato reliquis cohortibus, et M. Antonius qui proximum locum praesidiorum tenebat, ea re nuntiata cum cohortibus xii descendens ex loco superiore cernebatur.

cuius adventus Pompeianos compressit nostrosque firmavit, ut se ex maximo timore colligerent.

neque multo post Caesar significatione per castella fumo facta, ut erat superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam cohortibus ex praesidiis eodem venit. qui cognito detrimento cum animadvertisset Pompeium extra munitiones egressum castra secundum mare ut libere pabulari posset nec minus aditum navibus haberet, commutata ratione belli, quoniam propositum non tenuerat, iuxta Pompeium muniri iussit.

Qua perfecta munitione animadversum est ab speculatoribus Caesaris, cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse post silvam et in vetera castra duci.