Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris laborantibus submittit ex castris. quae fugientes conspicatae neque illos suo adventu confirmare potuerunt neque ipsae hostium impetum tulerunt.

itaque quodcumque addebatur subsidio, id corruptum timore fugientium terrorem et periculum augebat; hominum enim multitudine receptus impediebatur.

in eo proelio cum gravi vulnere esset adfectus aquilifer et a viribus deficeretur, conspicatus equites nostros hanc ego, inquit et vivus multos per annos magna diligentia defendi et nunc moriens eadem fide Caesari restituo. nolite, obsecro, committere, quod ante in exercitu Caesaris non accidit, ut rei militaris dedecus admittatur, incolumemque ad eum deferte.

hoc casu aquila conservatur omnibus primae cohortis centurionibus interfectis praeter principem priorem.