Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Quibus ille cognitis eruptionisque iam ante capto consilio, ut demonstratum est, tegimenta galeis milites ex viminibus facere atque aggerem iubet conportare.

his paratis rebus magnum numerum levis armaturae et sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas et naves actuarias inponit et de media nocte cohortes lx ex maximis castris praesidiisque deductas ad eam partem munitionum ducit, quae pertinebat ad mare longissimeque a maximis castris Caesaris aberat.

eodem naves quas demonstravimus aggere et levis armaturae militibus completas, quasque ad Dyrrachium naves longas habebat, mittit et quid a quoque fieri velit praecipit.

ad eas munitiones Caesar Lentulum Marcellinum quaestorem cum legione viiii positum habebat. huic, quod valetudine minus commoda utebatur, Fulvium Postumum adiutorem submiserat.

Erat eo loco fossa pedum xv et vallum contra hostem in altitudinem pedum x, tantundemque eius valli agger in latitudinem patebat. ab eo intermisso spatio pedum dc alter conversus in contrariam partem erat vallus humiliore paulo munitione.

hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut si ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti.