Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et multa virtuti eorum concedens rem totam dispulit; illos secreto castigavit, quod quaestui equites haberent, monuitque ut ex sua amicitia omnia expectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent.

magnam tamen haec res illis offensionem et contemptionem ad omnes adtulit, idque ita esse cum ex aliorum obiectationibus tum etiam ex domestico iudicio atque animi conscientia intellegebant.

quo pudore adducti et fortasse non se liberari, sed in aliud tempus reservari arbitrati discedere ab nobis et novam temptare fortunam novasque amicitias experiri constituerunt.

et cum paucis collocuti clientibus suis, quibus tantum facinus committere audebant, primum conati sunt praefectum equitum C. Volusenum interficere, ut postea bello confecto cognitum est, ut cum munere aliquo perfugisse ad Pompeium viderentur;

postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati, proinde ac suis satisfacere et fraudata restituere vellent, multis coemptis equis ad Pompeium transierunt cum iis quos sui consilii participes habebant.