Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

et cum laboris sui periculique testimonium adferre vellent, milia sagittarum circiter xxx in castellum coniecta Caesari renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae centurionis inventa sunt in eo foramina cxx.

quem Caesar, ut erat de se meritus et de re publica, donatum milibus cc atque ab octavis ordinibus ad primum pilum se traducere pronuntiavit — eius enim ope castellum magna ex parte conservatum esse constabat — cohortemque postea duplici stipendio, frumento, veste, cibariis militaribusque donis amplissime donavit.

Pompeius noctu magnis additis munitionibus reliquis diebus turres extruxit et in altitudinem pedum xv effectis operibus vineis eam partem castrorum obtexit,

et quinque intermissis diebus alteram noctem subnubilam nactus obstructis omnibus castrorum portis et ad impediendum obiectis tertia inita vigilia silentio exercitum eduxit et se in antiquas munitiones recepit.

[*]((56))

Omnibus deinceps diebus Caesar exercitum in aciem aequum in locum produxit, si Pompeius proelio decertare vellet, ut paene castris Pompei legiones subiceret; tantumque a vallo eius prima acies aberat, uti ne telum tormento adigi posset.