Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Ita uno die sex proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duo milia numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures; in eo fuit numero Valerius Flaccus L. filius eius, qui praetor Asiam obtinuerat; signaque sunt militaria sex relata.

nostri non amplius xx omnibus sunt proeliis desiderati.

sed in castello nemo fuit omnino militum quin vulneraretur, quattuorque ex una cohorte centuriones oculos amiserunt.

et cum laboris sui periculique testimonium adferre vellent, milia sagittarum circiter xxx in castellum coniecta Caesari renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae centurionis inventa sunt in eo foramina cxx.

quem Caesar, ut erat de se meritus et de re publica, donatum milibus cc atque ab octavis ordinibus ad primum pilum se traducere pronuntiavit — eius enim ope castellum magna ex parte conservatum esse constabat — cohortemque postea duplici stipendio, frumento, veste, cibariis militaribusque donis amplissime donavit.