Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem proferri et adversas locari, intra has mediocri latitudine fossam tectis militibus obduci iussit, locumque in omnis partes quam maxime impediri.

ipse idoneis locis funditores instruxit, ut praesidio nostris se recipientibus essent.

his rebus conpletis legionem reduci iussit. Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt, cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent.

quod cum animadvertisset Caesar, veritus, ne non reducti, sed deiecti viderentur maiusque detrimentum caperetur, a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei legioni praeerat, cohortatus tuba signum dari atque in hostes impetum fieri iussit.

milites legiones viiii subito conspirati pila coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu praecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt; quibus ad recipiendum crates derectae longuriique obiecti et institutae fossae magno impedimento fuerunt.

nostri vero, qui satis habebant sine detrimento discedere, compluribus interfectis, v omnino suorum amissis quietissime receperunt, pauloque citra eum locum aliis comprehensis collibus munitiones perfecerunt.