Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Quibus cognitis rebus Cn. Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navem remulco multisque contendens funibus abduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus adgressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiori pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerunt, eam navem expugnavit.

eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, iiii biremes subiectis scutulis inpulsas vectibus in interiorem portum transduxit.

ita ex utraque parte naves longas adgressus, quae erant deligatae ad terram atque inanes, iiii ex his abduxit, reliquas incendit.

hoc confecto negotio D. Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit, qui commeatus Byllide atque Amantia inportari in oppidum prohiberet.

ipse Lissum profectus naves onerarias xxx a M. Antonio relictas intra portum adgressus omnes incendit; Lissum expugnare conatus, defendentibus civibus Romanis, qui eius conventus erant, militibusque, quos praesidii causa miserat Caesar, triduum moratus paucis in oppugnatione amissis re infecta inde discessit.