Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
praeterea magnum numerum ex Thessalia Boeotia Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat; his Antonianos milites admiscuerat.
praeter has expectabat cum Scipione ex Syria legiones ii. sagittarios Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque civitatibus iii milia numero habebat, funditorum cohortes sexcenarias ii, equites vii milia. ex quibus dc Gallos Deiotarus adduxerat, d Ariobarzanes ex Cappadocia; ad eundem numerum Cotus ex Thracia dederat et Sadalam filium miserat;
ex Macedonia cc erant, quibus Rhascypolis praeerat, excellenti virtute; d ex Gabinianis Alexandria, Gallos Germanosque, quos ibi A. Gabinius praesidii causa apud regem Ptolomaeum reliquerat, Pompeius filius cum classe adduxerat; dccc ex servis suis pastorumque suorum numero coegerat;
ccc Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant — horum alter una venerat, alter filium miserat — ; cc ex Syria a Commageno Antiocho, cui magna Pompeius praemia tribuit, missi erant, in his plerique hippotoxotae.
huc Dardanos, Bessos partim mercennarios, partim imperio aut gratia comparatos, item Macedones, Thessalos ac reliquarum gentium et civitatum adiecerat atque eum quem supra demonstravimus numerum expleverat.
Frumenti vim maximam ex Thessalia Asia Aegypto Creta Cyrenis reliquisque regionibus comparaverat.