Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit; et cum ad eum frequentes civitatium legationes convenire coepissent, nuntiatum est adesse Scipionem cum legionibus, magna opinione et fama omnium;

nam plerumque in novitate fama antecedit. hic nullo in loco Macedoniae moratus magno impetu tetendit ad Domitium, et cum ab eo milia passuum xx afuisset, subito se ad Cassium Longinum in Thessaliam convertit.

hoc adeo celeriter fecit ut simul adesse et venire nuntiaretur, et quo iter expeditius faceret, M. Favonium ad flumen Haliacmonem, quod Macedoniam a Thessalia dividit, cum cohortibus viii praesidio impedimentis legionum reliquit castellumque ibi muniri iussit.

eodem tempore equitatus regis Coti ad castra Cassi advolavit, qui circum Thessaliam esse consueverat.

tum timore perterritus Cassius cognito Scipionis adventu visisque equitibus, quos Scipionis esse arbitrabatur, ad montes se convertit, qui Thessaliam cingunt, atque ex his locis Ambraciam versus iter facere coepit.

at Scipionem properantem sequi litterae sunt consecutae a M. Favonio, Domitium cum legionibus adesse, neque se praesidium, ubi constitutus esset, sine auxilio Scipionis tenere posse.

quibus litteris acceptis consilium Scipio iterque commutat; Cassium sequi desistit, Favonio auxilium ferre contendit.

itaque die ac nocte continuato itinere ad eum pervenit, tam opportuno tempore, ut simul Domitiani exercitus pulvis cerneretur et primi antecursores Scipionis viderentur. ita Cassio industria Domiti, Favonio Scipionis celeritas salutem adtulit.