Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

pontones, quod est genus navium Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio, ut si forte Pompeius vacuam existimans Italiam eo traiecisset exercitum, quae opinio erat edita in vulgus, aliquam Caesar ad insequendum facultatem haberet, nuntiosque ad eum celeriter mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset et quid militum transvexisset.

Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt. nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant, ipsi iter secundum eas terras direxerant, sed quo essent eae delatae, primis diebus ignorabant.

cognitaque re diversa sibi ambo consilia capiunt: Caesar, ut quam primum se cum Antonio coniungeret, Pompeius, ut venientibus in itinere se opponeret, et si imprudentes ex insidiis adoriri posset;

eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt, Pompeius clam et noctu, Caesar palam atque interdiu.

sed Caesari circuitu maiore iter erat longius, adverso flumine, ut vado transire posset. Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit atque,

ubi eum adpropinquare cognovit, idoneum locum nactus ibi copias collocavit, suosque omnes castris continuit, ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus.