Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quem ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura prohibuit. quid mihi, inquit aut vita aut civitate opus est, quam beneficio Caesaris habere videbor? cuius rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua profectus sum reductus existimabor.

bello perfecto ab iis Caesar haec facta cognovit, qui sermoni interfuerunt. conatus tamen nihilominus est aliis rationibus per colloquia de pace agere.

Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsus, crebraque inter se colloquia milites habebant, neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur.

mittit P. Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea quae maxime ad pacem pertinere viderentur ageret, et crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad cives de pace duos legatos mittere, quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim cum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent.

multa suppliciter locutus, ut de sua atque omnium salute debebat, silentioque ab utrisque militibus auditus.