Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

si hoc sibi remitti vellent, remitterent ipsi de maritimis custodiis; si illud tenerent, se quoque id retenturum. nihilominus tamen agi posse de compositione, ut haec non remitterentur, neque hanc rem illi esse impedimento.

Libo neque legatos Caesaris recipere neque periculum praestare eorum, sed totam rem ad Pompeium reicere; unum instare de indutiis vehementissimeque contendere.

quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem instituisse, neque ullam spem aut condicionem pacis adferre, ad reliquam cogitationem belli sese recepit.

Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore ac labore inplicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit.

eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit, sed separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat.

Vibullius sedato tumultu, quem repentinus Caesaris adventus concitaverat, ubi primum reversus est, adhibito Libone et L. Lucceio et Theophane, quibuscum communicare de maximis rebus Pompeius consueverat, de mandatis Caesaris agere instituit.

quem ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura prohibuit. quid mihi, inquit aut vita aut civitate opus est, quam beneficio Caesaris habere videbor? cuius rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua profectus sum reductus existimabor.

bello perfecto ab iis Caesar haec facta cognovit, qui sermoni interfuerunt. conatus tamen nihilominus est aliis rationibus per colloquia de pace agere.