Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum, bis in potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum, semel ad Corfinium, iterum in Hispania.

hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret, eundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem habere intellegebat.

erat autem haec summa mandatorum: debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari.

satis esse magna utrimque incommoda accepta, quae pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent:

illum Italia expulsum amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus in; Italia atque Hispania civium Romanorum c atque xxx; se morte Curionis et detrimento Africani exercitus et Antoni militumque deditione ad Curictam.

proinde sibi ac rei publicae parcerent, cum quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento.

hoc unum esse tempus de pace agendi, dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur; si vero alteri paulum modo tribuisset fortuna, non esse usurum condicionibus pacis eum, qui superior videretur, neque fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum confideret.

condiciones pacis quoniam antea convenire non potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere.

interesse id rei publicae et ipsis placere oportere, si uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum.

depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent, necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum.

haec quo facilius Pompeio probari possent, omnes suas terrestris urbiumque copias dimissurum.