Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.

His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis xi dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit.

eo legiones xii, equitatum omnem venire iusserat. sed tantum navium repperit ut anguste xv milia legionariorum militum, d equites transportari possent. hoc unum inopia navium Caesari ad celeritatem conficiendi belli defuit.

atque eae ipsae copiae hoc infrequentiores inponuntur, quod multi Gallia tot bellis defecerant longumque iter ex Hispania magnum numerum deminuerat, et gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudine temptaverat.

Pompeius annuum spatium ad conparandas copias nactus, quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat, magnam ex Asia Cycladibusque insulis Corcyra Athenis Ponto Bithynia Syria Cilicia Phoenice Aegypto classem coegerat, magnam omnibus locis aedificandam curaverat,

magnam imperatam Asiae Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegerat, magnam societates earum provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.