Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

illae adeo graviter inter se incitatae conflixerunt, ut vehementissime utraque ex concursu laborarent, altera vero praefracto rostro tota conlabefieret.

qua re animadversa, quae proximae ei loco ex Bruti classe naves erant, in eas inpeditas impetum faciunt celeriterque ambas deprimunt.

Sed Nasidianae naves nullo usui fuerunt celeriterque pugna excesserunt. non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant.

itaque ex eo numero navium nulla desiderata est; ex Massiliensium classe v sunt depressae, iiii captae, una cum Nasidianis profugit; quae omnes citeriorem Hispaniam petiverunt.

at ex reliquis una praemissa Massiliam huius nuntii perferendi gratia cum iam adpropinquaret urbi, omnis sese multitudo ad cognoscendum effudit, et re cognita tantus luctus excepit, ut urbs ab hostibus capta eodem vestigio videretur.

Massilienses tamen nihilo setius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.

Est animadversum ab legionariis, qui dextram partem operis administrabant, ex crebris hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse, si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissent. quam primo ad repentinos incursus humilem parvamque fecerunt.

huc se referebant; hinc, siqua maior oppresserat vis, propugnabant; hinc ad repellendum et prosequendum hostem procurrebant. patebat haec quoquoversus pedes xxx, sed parietum crassitudo pedes v.

postea vero, ut est rerum omnium magister usus, hominum adhibita sollertia inventum est magno esse usui posse, si haec esset in altitudinem turris elata. id hac ratione perfectum est.