Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiis Leptitanorum restitisse in regno et Saburram, eius praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae adpropinquare.

his auctoribus temere credens consilium commutat et proelio rem committere constituit. multum ad hanc rem probandam adiuvat adulescentia, magnitudo animi, superioris temporis proventus, fiducia rei bene gerendae.

his rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam. quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum, sed rex cum omnibus copiis insequebatur et vi milium passuum intervallo ab Saburra consederat.

equites missi nocte iter conficiunt imprudentisque atque inopinantis hostis adgrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant.

hos oppressos somno dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt; multi perterriti profugiunt. quo facto ad Curionem equites revertuntur captivosque ad eum reducunt.