Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Postero die Curio obsidere Uticam valloque circummunire instituit. erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam Caesaris in se beneficiis illi amicissimi, conventus is qui ex variis generibus constaret, terror ex superioribus proeliis magnus.

itaque de deditione omnes iam palam loquebantur et cum P. Attio agebant, ne sua pertinacia omnium fortunas perturbari vellet.

haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui illum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis hortarentur. quae res eorum perterritos animos confirmavit.

Nuntiabantur haec eadem Curioni, sed aliquamdiu fides fieri non poterat; tantam habebat suarum rerum fiduciam.

iamque Caesaris in Hispania res secundae in Africam nuntiis ac litteris perferebantur. quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se regem nisurum existimabat.

sed ubi certis auctoribus comperit minus v et xx milibus longe ab Utica eius copias abesse, relictis munitionibus sese in Castra Cornelia recepit.