Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magna, at difficili et arduo ascensu. hanc uterque si adversariorum copiae transire conarentur, expectabat, quo aequiore loco proelium committeret.

simul ab sinistro cornu P. Atti equitatus omnis et una levis armaturae interiecti conplures, cum se in vallem demitterent, cernebantur.

ad eos Curio equitatum et duas Marrucinorum cohortis mittit; quorum primum impetum equites hostium non tulerunt, sed admissis equis ad suos refugerunt; relicti ab his, qui una procurrerant levis armaturae, circumveniebantur atque interficiebantur ab nostris. huc tota Vari conversa acies suos fugere et concidi videbat.

tum Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat, perterritum, inquit hostem vides, Curio; quid dubitas uti temporis opportunitate?

ille unum elocutus, ut memoria tenerent milites ea quae pridie sibi confirmassent, sequi se iubet et praecurrit ante omnes. adeoque erat impedita vallis, ut in ascensu nisi sublevati a suis primi non facile eniterentur.

sed praeoccupatus animus Attianorum militum timore et fuga et caede suorum nihil de resistendo cogitabat, omnesque iam se ab equitatu circumveniri arbitrabantur. itaque priusquam telum adigi possit aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit seque in castra recepit.