Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat; hos turpissimae fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare.

qua enim, inquit, fiducia et opere et natura loci munitissima castra expugnari posse confidimus?

aut vero quid proficimus, si accepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus? quasi non et felicitas rerum gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia concilient!

castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem fugam et desperationem omnium et alienationem exercitus? nam neque pudentis suspicari oportet sibi parum credi neque improbos scire sese timeri, quod illis licentiam timor augeat noster, his studia deminuat.

quod si iam, inquit, haec explorata habeamus, quae de exercitus alienatione dicuntur, quae quidem ego aut omnino falsa aut certe minora opinione esse confido, quanto haec dissimulari et occultari, quam per nos confirmari praestet?

an non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus?

at etiam, ut media nocte proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam habeant, qui peccare conentur. namque huiusmodi res aut pudore aut metu tenentur, quibus rebus nox maxime adversaria est.

quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra obpugnanda censeam, neque tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium facturum confido.