Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Erat in exercitu Vari Sex. Quintilius Varus quem fuisse Corfinii supra demonstratum est. hic dimissus a Caesare in Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus idem ordines manipulique constarent.

hanc nanctus appellationis causam Quintilius circumire aciem Curionis atque obsecrare milites coepit, ne primi sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi, neu pro iis pugnarent, a quibus contumelia perfugae appellarentur.

huc pauca ad spem largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti essent, expectare deberent.

hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.

Atque in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis; is variis hominum sermonibus celeriter augetur. unusquisque enim opiniones fingebat, et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat.

hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur.

civile bellum; genus hominum cui id liceret libere facere et sequi quod vellet; legiones hae quae paulo ante apud adversarios fuerant ---. nam etiam Caesaris beneficia mutaverat consuetudo qua offerrentur ---. municipia etiam diversis partibus coniuncta. ---;neque enim ex Marsis Paelignisque veniebant ut qui superiore nocte in contuberniis commilitonesque ---.