Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant ac morentur; ipse celeriter ab opere deductis legionibus aciem instruit.

equitesque committunt proelium, et, priusquam plane legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis impedita ac perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant, in fugam coiciunt equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora celeriter in oppidum recipit, magnum peditum numerum interficiunt.

Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis cum manipularibus suis xxii ad Attium Varum perfugiunt.

hi sive vere quam habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt — nam quae volumus, ea credimus libenter, et quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus — confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione, maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi dare facultatem.

qua opinione adductus Varus postero die mane legiones ex castris educit. facit idem Curio, atque una valle non magna interiecta suas uterque copias instruit.

Erat in exercitu Vari Sex. Quintilius Varus quem fuisse Corfinii supra demonstratum est. hic dimissus a Caesare in Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus idem ordines manipulique constarent.

hanc nanctus appellationis causam Quintilius circumire aciem Curionis atque obsecrare milites coepit, ne primi sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi, neu pro iis pugnarent, a quibus contumelia perfugae appellarentur.

huc pauca ad spem largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti essent, expectare deberent.