Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt, interiectisque aliquot diebus, nostris languentibus atque animo remissis, subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt.

hunc sic distulit ventus, uti uno tempore agger plutei testudo turris tormenta flammam conciperent et prius haec omnia consumerentur, quam quemadmodum accidisset, animadverti posset.

nostri repentina fortuna permoti arma quae possunt adripiunt, alii ex castris sese incitant. fit in hostis impetus eorum, sed de muro sagittis tormentisque fugientes persequi prohibentur.

illi sub murum se recipiunt ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt. ita multorum mensum labor hostium perfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit.

temptaverunt hoc idem Massilienses postero die. eandem nacti tempestatem maiore cum fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumque ignem intulerunt.

sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant. itaque multis interfectis reliquos infecta re in oppidum reppulerunt.