Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

non enim amplius pedum milibus duobus a castris castra distabant. hinc duas partes acies occupabant duae; tertia vacabat ad incursum atque impetum militum relicta.

si proelium committeretur, propinquitas castrorum celerem superatis ex fuga receptum dabat. hac de causa constituerat signa inferentibus resistere, prior proelio non lacessere.

Acies erat Afraniana duplex legionum v, tertium in subsidiis locum alariae cohortes obtinebant;

Caesaris triplex; sed primam aciem quaternae cohortes ex v legionibus tenebant, has subsidiariae ternae et rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subsequebantur; sagittarii funditoresque media continebantur acie, equitatus latera cingebat.

tali instructa acie tenere uterque propositum videbatur: Caesar, nisi coactus proelium non committeret, ille, ut opera Caesaris impediret. producitur tamen res aciesque ad solis occasum continentur; inde utrique in castra discedunt.

postero die munitiones institutas Caesar parat perficere; illi vadum fluminis Sicoris temptare, si transire possent.

qua re animadversa Caesar Germanos levis armaturae equitumque partem flumen traicit crebrasque in ripis custodias disponit.

Tandem omnibus rebus obsessi quartum iam diem sine pabulo retentis iumentis, aquae lignorum frumenti inopia, colloquium petunt et id, si fieri possit, semoto a militibus loco.

ubi id a Caesare negatum, et palam si colloqui vellent, concessum est, datur obsidis loco Caesari filius Afrani. venitur in eum locum quem Caesar delegit.

audiente utroque exercitu loquitur Afranius: non esse aut ipsis aut militibus suscensendum, quod fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeium conservare voluerint.

sed satis iam fecisse officio satisque supplicii tulisse perpessos omnium rerum inopiam. nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi aqua, prohiberi ingressu, neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre posse.

itaque se victos confiteri; orare atque obsecrare, siqui locus misericordiae relinquatur, ne ad ultimum supplicium progredi necesse habeant. haec quam potest demississime et subiectissime exponit.