Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, inponunt, atque hos praemiis pollicitationibusque incitant.

certas sibi deposcit navis Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet.

sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras navis procedunt, quibus praeerat D. Brutus. hae ad insulam, quae est contra Massiliam, stationes obtinebant.

Erat multo inferior numero navium Brutus. sed electos ex omnibus legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones, Caesar ei classi attribuerat, qui sibi id muneris depoposcerant.