Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

erant complures honesti adulescentes, senatorum filii et ordinis equestris; erant legationes civitatum, erant legati Caesaris.

hos omnis flumina continebant. ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusque legionibus Afranius de nocte proficiscitur inprudentisque ante missis equitibus adgreditur. celeriter sese tamen Galli equites expediunt proeliumque committunt.

ii dum pari certamine res geri potuit, magnum hostium numerum pauci sustinuere; sed ubi signa legionum adpropinquare coeperunt, paucis amissis sese in proximos montes conferunt.

hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum; nacti enim spatium se in loca superiora receperunt. desiderati sunt eo die sagittarii circiter cc, equites pauci, calonum atque impedimentorum non magnus numerus.

His tamen omnibus annona crevit. quae fere res non solum inopia praesenti, sed etiam futuri temporis timore ingravescere consuevit.

iamque ad denarios l in singulos modios annona pervenerat, et militum vires inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies augebantur;

et tam paucis diebus magna erat rerum facta commutatio ac se fortuna inclinaverat, ut nostri magna inopia necessariarum rerum conflictarentur, illi omnibus abundarent rebus superioresque haberentur.