Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

augebantur illis copiae, atque ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur, ut integri defessis succederent.

hoc idem Caesar facere cogebatur, ut submissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.

Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique gravius a multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum adversus montem in cohortis faciunt, paucisque deiectis eliquos sese convertere cogunt.

summotis sub murum cohortibus ac nonnulla parte propter terrorem in oppidum compulsis facilis est nostris receptus datus.

equitatus autem noster ab utroque latere, etsi deiectis atque inferioribus locis constiterat, tamen summa in iugum virtute conititur, atque inter duas acies perequitans commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat. ita vario certamine pugnatum est.