Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum ccc, atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior;

quem si occupavisset Caesar et communivisset, ab oppido et ponte et commeatu omni, quem in oppidum contulerant, se interclusurum adversarios confidebat.

hoc sperans legiones iii ex castris educit acieque in locis idoneis structa unius legionis antesignanos procurrere atque eum tumulum occupare iubet.

qua re cognita celeriter, quae in statione pro castris erant Afrani cohortes, breviore itinere ad eundem occupandum locum mittuntur.

contenditur proelio, et, quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.