Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

cuius adventu nuntiato L. Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria re coactus locum capit superiorem diversamque aciem in duas partes constituit, ne ab equitatu circumveniri posset. ita congressus impari numero magnos impetus legionum equitatusque sustinet.

commisso ab equitibus proelio signa legionum duarum procul ab utrisque conspiciuntur, quas C. Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miserat, suspicatus fore, id quod accidit, ut duces adversariorum occasione et beneficio fortunae ad nostros opprimendos uterentur. quarum adventu proelium dirimitur ac suas uterque legiones reducit in castra.

Eo biduo Caesar cum equitibus dcccc, quos sibi praesidio reliquerat, in castra pervenit. pons, qui fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus; hunc noctu perfici iussit.

ipse cognita locorum natura ponti castrisque praesidio sex cohortes relinquit atque omnia impedimenta et postero die omnibus copiis triplici instructa acie ad Ilerdam proficiscitur et sub castris Afrani consistit et ibi paulisper sub armis moratus facit aequo loco pugnandi potestatem. potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub castris constituit.