Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. in Sicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia passuum iiii. his pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant superioribus diebus consumpserat.

hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant, crebroque inter se equestribus proeliis contendebant.

huc cum cotidiana consuetudine egressae pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones Fabianae duae flumen transissent, impedimentaque et omnis equitatus sequeretur, subito vi ventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et reliqua multitudo equitum interclusa.

quo cognito a Petreio et Afranio ex aggere atque cratibus, quae flumine ferebantur, celeriter suo ponte Afranius, quem oppido castrisque coniunctum habebat, legiones iiii equitatumque omnem traiecit duabusque Fabianis occurrit legionibus.

cuius adventu nuntiato L. Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria re coactus locum capit superiorem diversamque aciem in duas partes constituit, ne ab equitatu circumveniri posset. ita congressus impari numero magnos impetus legionum equitatusque sustinet.

commisso ab equitibus proelio signa legionum duarum procul ab utrisque conspiciuntur, quas C. Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miserat, suspicatus fore, id quod accidit, ut duces adversariorum occasione et beneficio fortunae ad nostros opprimendos uterentur. quarum adventu proelium dirimitur ac suas uterque legiones reducit in castra.