Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

iniuriam in eripiendis legionibus praedicat, crudelitatem et insolentiam in circumscribendis tribunis plebis; condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata commemorat.

pro quibus rebus hortatur ac postulat, ut rem publicam suscipiant atque una secum administrent. sin timore defugiant, illis se oneri non futurum et per se rem publicam administraturum.

legatos ad Pompeium de compositione mitti oportere, neque se reformidare, quod in senatu Pompeius paulo ante dixisset, ad quos legati mitterentur, his auctoritatem attribui timoremque eorum qui mitterent significari.

tenuis atque infirmi haec animi videri. se vero, ut operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequitate velle superare.