Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

His datis mandatis Brundisium cum legionibus vi pervenit, veteranis iii et reliquis quas ex novo dilectu confecerat atque in itinere conpleverat; Domitianas enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliam miserat.

repperit consules Dyrrachium profectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus xx;

neque certum inveniri poterat, obtinendine Brundisi causa ibi remansisset, quo facilius omne Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate haberet atque ex utraque parte bellum administrare posset, an inopia navium ibi restitisset;

veritusque ne ille Italiam dimittendam non existimaret, exitus administrationesque Brundisini portus inpedire instituit.

quorum operum haec erat ratio: qua fauces erant angustissimae portus, moles atque aggerem ab utraque parte litoris iaciebat, quod his locis erat vadosum mare.

longius progressus, cum agger altiore aqua contineri non posset, rates duplices quoquoversus pedum xxx e regione molis collocabat.

has quaternis ancoris ex iv angulis destinabat, ne fluctibus moverentur.

his perfectis collocatisque alias deinceps pari magnitudine rates iungebat.

has terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur; a fronte atque ab utroque latere cratibus ac pluteis protegebat;

in quarta quaque earum turres binorum tabulatorum excitabat, quo commodius ab impetu navium incendiisque defenderet.