Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ibi cum antecursoribus Caesaris proelio commisso celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum receperunt.
Caesar legionibus transductis ad oppidum constitit iuxtaque murum castra posuit.
Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum magno proposito praemio cum litteris mittit, qui petant atque orent, ut sibi subveniat; Caesarem duobus exercitibus et locorum angustiis facile intercludi posse frumentoque prohiberi.
quod nisi fecerit, se cohortesque amplius xxx magnumque numerum senatorum atque equitum Romanorum in periculum esse venturum.
interim suos cohortatus tormenta in muris disponit certasque cuique partes ad custodiam urbis attribuit;
militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur, quaterna in singulos iugera, et pro rata parte centurionibus evocatisque.
Interim Caesari nuntiatur Sulmonenses, quod oppidum a Corfinio vii milium intervallo abest, cupere ea facere quae vellet, sed a Q. Lucretio senatore et Attio Paeligno prohiberi, qui id oppidum vii cohortium praesidio tenebant.
mittit eo M. Antonium cum legionis xiii cohortibus v. Sulmonenses simulatque signa nostra viderunt, portas aperuerunt universique, et oppidani et milites, obviam gratulantes Antonio exierunt.