Gallic War

Julius Caesar

Julius Caesar. Aulus Hirtius. C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII. Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.

Ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat, si aut Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent. His confirmatis rebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco in Menapiis relinquit; ipse in Treveros proficiscitur.

Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactis peditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemaverat, adoriri parabant.

Iamque ab eo non longius bidui via aberant, cum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt.

Positis castris a milibus passuum XV auxilia Germanorum exspectare constituunt.

Labienus hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatem praesidio quinque cohortium impedimentis relicto cum viginti quinque cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit.

Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes transituros existimabat.