Gallic War
Julius Caesar
Julius Caesar. Aulus Hirtius. C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII. Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.
Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt.
Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata victoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt.
At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent.