Gallic War

Julius Caesar

Julius Caesar. Aulus Hirtius. C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII. Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.

Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt.

Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: omnem esse in armis Galliam;

Germanos Rhenum transisse; Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari.

Addunt etiam de Sabini morte: Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa.

Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidi sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint:

licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere et quascumque in partes velint sine metu proficisci.

Cicero ad haec unum modo respondit: non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem:

si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint, impetraturos.