Gallic War

Julius Caesar

Julius Caesar. Aulus Hirtius. C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII. Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.

Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur.

Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt.

Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: omnem esse in armis Galliam;

Germanos Rhenum transisse; Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari.

Addunt etiam de Sabini morte: Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa.

Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidi sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint:

licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere et quascumque in partes velint sine metu proficisci.