Gallic War

Julius Caesar

Julius Caesar. Aulus Hirtius. C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII. Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.

Quae res et latus unum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae erant tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat.

In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.

Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentatum est.

Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat.

Nam cum tanta multitudo lapides ac tela coicerent, in muro consistendi potestas erat nulli.